Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 89

Previous Number Next Number See English 

89. QUOD EX SOLE, QUI EX DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA EXISTIT, PROCEDAT CALOR ET LUX. In Mundo spirituali, in quo sunt Angeli et Spiritus, sunt aeque Calor et Lux, ut in Mundo naturali, in quo sunt Homines; et quoque Calor sentitur ut calor, et Lux videtur ut lux similiter; sed usque Calor et Lux Mundi spiritualis et Mundi naturalis differunt in tantum, ut nihil commune habeant, ut supra dictum est; differunt inter se sicut vivum et mortuum; Calor Mundi spiritualis in se est vivus, pariter Lux, Calor autem Mundi naturalis in se est mortuus, pariter Lux; Calor enim et Lux Mundi spiritualis procedunt ex Sole qui est purus Amor, ac Calor et Lux Mundi naturalis procedunt ex Sole qui est purus Ignis, ac Amor est vivus, et Divinus Amor est ipsa Vita, et Ignis est mortuus, ac Solaris ignis est ipsa mors; ita vocari potest, ex causa quia prorsus nihil vitae ei inest.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church