Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 83

Previous Number Next Number See English 

83. SAPIENTIA ANGELICA

DE

DIVINO AMORE

[ET DE

DIVINA SAPIENTIA]

------------

PARS SECUNDA

QUOD DIVINUS AMOR ET DIVINA SAPIENTIA APPAREANT IN MUNDO SPIRITUALI UT SOL. Sunt duo Mundi, Spiritualis et Naturalis; et Mundus spiritualis non trahit quicquam ex Mundo naturali, nec Mundus naturalis ex Mundo spirituali; sunt prorsus distincti; communicant solum per Correspondentias, quae quales sunt, alibi multis ostensum est: ad hoc illustrandum, sit hoc exemplum: Calor in Mundo naturali correspondet bono charitatis in Mundo spirituali, ac Lux in Mundo naturali correspondet vero fidei in Mundo spirituali; quod calor et bonum charitatis, ac lux et verum fidei prorsus distincta sint, quis non videt. [2] Ex prima intuitione apparent illa ita distincta, sicut duo prorsus diversa; ita apparent si cogitatur, quid commune habet bonum charitatis cum calore, et quid verum fidei cum luce, cum tamen Calor spiritualis est illud bonum, et Lux spiritualis est illud verum. Haec tametsi ita distincta in se sunt, usque unum faciunt per correspondentiam; unum faciunt ita, ut dum homo in Verbo legit Calorem et Lucem, tunc Spiritus et Angeli, qui apud hominem sunt, pro calore percipiant* charitatem, et pro luce fidem. Hoc exemplum adductum est, ut sciatur, quod duo Mundi, Spiritualis et Naturalis, ita distincti sint, ut inter se nihil commune habeant; sed usque ita creati ut communicent, imo conjungantur, per correspondentias. * Prima editio: percipiunt


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church