63. Quod omnium Universi creati relatio sit ad hominem, ex allatis quidem sciri potest, sed non videri nisi obscure; at in Mundo spirituali videtur id clare; ibi omnia trium Regnorum etiam sunt, in quorum medio est Angelus; videt illa circum se, et quoque scit quod sint repraesentationes ejus; imo quando intimum ejus intellectus aperitur, cognoscit se, et videt imaginem suam in illis, vix aliter quam sicut in speculo.