Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 5

Previous Number Next Number See English 

5. Sed ut hoc in intellectum cadat, omnino sciendum est, quod Dominus, quia est Amor in ipsa sua essentia, hoc est, Divinus Amor, appareat coram angelis in Coelo sicut Sol, et quod ex illo Sole procedat Calor et Lux, et quod Calor inde procedens in sua essentia sit amor, et Lux inde procedens in sua essentia sit sapientia, et quod angeli quantum recipientes spiritualis illius caloris et spiritualis illius lucis sunt, tantum sint amores et sapientiae, non amores et sapientiae a se, sed a Domino. Spiritualis ille calor et spiritualis illa lux non modo influunt apud angelos et afficiunt illos, sed etiam influunt apud homines et afficiunt illos, prorsus sicut recipientes fiunt; et recipientes fiunt secundum eorum amorem in Dominum, et amorem erga proximum. [2] Ipse ille Sol, seu Divinus Amor, non potest per suum calorem et per suam lucem creare aliquem immediate ex se, sic enim foret Amor in sua essentia, qui est Ipse Dominus, sed potest creare ex substantiis et materiis ita formatis, ut recipere possint ipsum calorem et ipsam lucem, comparative sicut Sol mundi non potest per calorem et lucem immediate producere germinationes in tellure, sed ex materiis humi, quibus per calorem et lucem potest inesse, et vegetationem dare. Quod Divinus Amor Domini appareat ut Sol in Mundo spirituali, et quod ex illo procedat spiritualis calor et spiritualis lux, ex quibus Angelis est amor et sapientia, videatur in Opere de COELO ET INFERNO, n. 116 ad 140.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church