Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 426

Previous Number Next Number See English 

426. XXI. Quod Amor spiritualis et coelestis sit Amor erga proximum et Amor in Dominum; et quod amor naturalis et sensualis sit amor mundi et amor sui. Per amorem erga proximum intelligitur amor usuum, et per amorem in Dominum intelligitur amor faciendi usus, ut prius ostensum est. Causa quod hi amores sint spirituales et coelestes, est quia amare usus, et facere illos ex amore illorum, est separatum ab amore proprii hominis; nam qui spiritualiter amat usus, is non se, sed alios extra se, quorum bono afficitur, spectat: his amoribus oppositi sunt amores sui et mundi, nam hi non spectant usus propter alios, sed propter se, et qui hoc faciunt, invertunt ordinem Divinum, ac se ponunt loco Domini, et mundum loco coeli; inde est quod spectent retro a Domino et a coelo, et spectare retro ab illis, est ad infernum; sed plura de his amoribus videantur supra n. 424. [2] Sed homo amorem faciendi usus propter usus non sentit et percipit, sicut amorem faciendi usus propter se; inde quoque nescit, dum usus facit, num illos propter usus aut propter se faciat; at sciat, quod tantum faciat usus propter usus, quantum fugit mala; nam quantum haec fugit, tantum non a se facit usus, sed a Domino; malum enim et bonum sunt opposita, quare quantum quis non in malo est, tantum in bono est; nemo in malo et in bono potest simul esse, quia nemo potest duobus dominis simul servire. Haec dicta sunt, ut sciatur, quod tametsi homo non sensu percipit, num usus quos facit, sint propter usus, aut num sint propter se, hoc est, num usus sint spirituales,* vel num sint mere naturales, usque id scire possit ex eo, num cogitat mala esse peccata vel non[;] si cogitat esse peccata, et propterea non facit illa, tunc usus quos facit sunt spirituales; et hic dum ex aversatione fugit peccata, tunc etiam incipit sensu percipere amorem usuum propter usus, et hoc ex spirituali jucundo in illis. * Prima editio: spitituales,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church