Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 424

Previous Number Next Number See English 

424. XIX. Quod Amor conspurcatus in Intellectu et ab illo fiat naturalis, sensualis et corporeus. Amor naturalis separatus ab amore spirituali, est oppositus amori spirituali; causa est, quia amor naturalis est amor sui et amor mundi, et amor spiritualis est amor Domini et amor proximi: et amor sui et mundi spectat deorsum et extrorsum, et amor Domini spectat sursum et introrsum; quare quando amor naturalis separatus est ab amore spirituali, non potest elevari a proprio hominis, sed manet ei immersus, et quantum illud amat, ei agglutinatus; et tunc si Intellectus ascendit, et ex luce coeli videt talia quae sapientiae sunt, retrahit illam, et conjungit illam secum in suo proprio, et ibi vel rejicit illa quae sapientiae sunt, vel falsificat illa, vel ponit illa circum se, ut loquatur illa ob famam. [2] Quemadmodum Amor naturalis potest per gradus ascendere, et fieri spiritualis et coelestis, ita quoque potest per gradus descendere et fieri sensualis et corporeus; et tantum descendit, quantum amat dominium ex nullo amore usus, sed ex solo amore sui; hic amor est, qui vocatur diabolus. Illi qui in eo amore sunt, possunt similiter loqui et agere sicut illi qui in amore spirituali sunt; sed tunc vel ex memoria, vel ex intellectu a se elevato in lucem coeli; sed usque illa quae loquuntur et agunt, sunt comparative sicut fructus superficietenus apparentes pulchri, qui intus plane putres sunt; aut sicut amygdalae crustatenus apparentes integrae, sed intus a vermibus plane corrosae: haec in Mundo spirituali appellant phantasias, per quas scorta, quae ibi vocantur Sirenes, inducunt sibi pulchritudinem, et ornant se vestibus decoris, sed tamen remota phantasia apparent ut spectra; et [hi] sunt sicut diaboli, qui se lucis angelos faciunt; nam cum amor ille corporeus ab elevatione retrahit intellectum suum, quod fit* cum solus est, et tunc ex amore suo cogitat, tunc contra Deum pro natura, contra Coelum pro mundo, et contra vera et bona Ecclesiae pro falsis et malis inferni, cogitat, ita contra sapientiam. [3] Ex his constare potest, quales sunt qui vocantur homines corporei; non enim sunt corporei quoad intellectum, sed sunt corporei quoad amorem, hoc est, non sunt corporei quoad intellectum, dum loquuntur in caetu, sed cum loquuntur secum in spiritu; et quia in** spiritu tales sunt, ideo post mortem quoad utrumque, tam amorem quam intellectum, fiunt spiritus qui vocantur spiritus corporei: illi tunc, qui in summo amore dominandi ex amore sui in mundo fuerunt, et simul in intellectus elevatione supra alios, apparent quoad corpus sicut mumia aegyptiaca, et quoad mentem crassi et fatui. Quis hodie in Mundo scit, quod ille amor in se talis sit. Sed usque datur amor dominandi ex amore usus, sed ex amore usus non propter se, sed propter commune bonum: at homo aegre potest distinguere hunc ab illo, sed usque inter illos discrimen est, quale inter coelum et infernum. Discrimina inter binos illos amores dominandi, videantur in Opere DE COELO ET INFERNO, n. 551*** ad 565. * Prima editio: sit ** Prima editio: iu *** Prima editio: 531


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church