Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 406

Previous Number Next Number See English 

406. IX. Quod Amor seu Voluntas per tres illas conjunctiones in sua vita sensitiva* et in sua vita activa sit: quod amor absque intellectu, seu affectio quae amoris absque cogitatione quae intellectus, in corpore non possit sentire, nec agere, est quia amor absque intellectu est sicut caecus, seu affectio absque cogitatione est sicut in caligine, [lux] intellectus enim est lux e qua amor videt; sapientia intellectus etiam est e luce quae procedit a Domino ut Sole: cum itaque amor voluntatis, absque luce intellectus nihil videt, et est caecus, sequitur quod absque luce intellectus etiam sensus corporis in caecitate et obesitate forent, non solum visus et auditus, sed etiam reliqui: quod etiam reliqui sensus, est quia omnis perceptio veri est amori in intellectu, ut supra ostensum est, et omnes sensus corporis trahunt perceptionem suam ex perceptione mentis suae. [2] Simile est cum omni actu corporis; nam actus ex amore absque intellectu, est sicut actus hominis in nocte, nescit enim tunc homo quid agit[;] inde in actu nihil ex intelligentia ac sapientia foret, qui actus non potest vocari actus vivus; actus etiam trahit suum esse ab amore, et suum quale ab intelligentia. Praeterea omnis potentia boni est per verum, quare bonum in vero et sic per illud agit, ac bonum est amoris, et verum est intellectus. Ex his constare potest, quod amor seu voluntas per tres illas conjunctiones, de quibus supra n. 404, in sua vita sensitiva, et in sua vita activa sit. * Prima editio: sensitiva,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church