399. I. Quod Amor seu Voluntas sit ipsa vita hominis, sequitur a correspondentia cordis cum voluntate, de qua supra n. 378 ad 381, nam sicut cor agit in corpore, ita voluntas in mente; et sicut omnia corporis pendent quoad existentiam et quoad motum a corde, ita omnia mentis quoad existentiam et quoad vitam a voluntate; dicitur a voluntate, sed intelligitur ab amore, quia voluntas est receptaculum amoris, et amor est ipsa vita, videatur supra n. 1, 2, 3; et amor qui est ipsa vita, est a Solo Domino. Quod ex corde et ejus expansione in corpus per arterias et venas, sciri possit quod amor seu voluntas sit vita hominis, est quia illa quae sibi correspondent similiter agunt, cum discrimine quod unum sit naturale et alterum spirituale.* [2] Quomodo Cor agit in corpore, patet ex anatomia, ut quod omne id vivat, aut in vitae obsequio sit, ubi cor per vasa a se emissa agit, et quod omne id non vivat, ubi cor per vasa sua non agit: et praeterea cor est primum et ultimum, quod in corpore agit; quod sit primum, constat ex embryonibus, et quod sit ultimum, constat ex morientibus, et quod absque cooperatione pulmonis agat, constat ex suffocatis, et ex deliquiis: inde videri potest, quod sicut vita corporis succenturiata pendet a solo corde, ita similiter vita mentis a sola voluntate, et quod voluntas similiter vivat cessante cogitatione, sicut cor cessante respiratione, ut quoque patet ex embryonibus, morientibus, suffocatis et deliquiis. Ex quibus sequitur, quod amor seu voluntas sit ipsa vita hominis. * Prima editio: spitituale.