Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 394

Previous Number Next Number See English 

394. QUOD EX CORRESPONDENTIA CORDIS CUM VOLUNTATE ET INTELLECTUS CUM PULMONE, SCIRI POSSINT OMNIA QUAE DE VOLUNTATE ET INTELLECTU, SEU DE AMORE ET SAPIENTIA, ITA QUAE DE ANIMA HOMINIS, SCIRI POSSUNT. In Orbe erudito sudarunt multi in inquisitione de Anima; sed quia nihil sciverunt de Mundo spirituali, et de statu hominis post mortem, non potuerunt aliter quam condere hypotheses, non de anima qualis est, sed de operatione ejus in corpus: de anima qualis est, non potuerunt aliam ideam habere, quam sicut de purissimo quodam in aethere, et de ejus continente quam sicut de aethere; de hoc tamen non ausi sunt nisi pauca vulgare, ne aliquid naturale Animae addicarent, scientes quod Anima spiritualis sit. [2] Nunc quia ita conceperunt Animam, et tamen notum illis fuit, quod Anima operetur in Corpus, et producat* omnia ejus, quae ad sensum et ad motum ejus se referunt, ideo sudarunt, ut dictum est, in inquisitione de operatione Animae in corpus, quam quidam dixerunt fieri per influxum, et quidam per harmoniam: sed quia sic non aliquid detectum est, in quo Mens, quae videre vult num ita sit, acquiescere potest, ideo mihi datum est loqui cum Angelis, et per illorum sapientiam de ea re illustrari; ex qua hoc est, quod Anima hominis, quae vivit post mortem, sit ejus spiritus, et quod ille sit in perfecta forma homo, et quod hujus anima sit voluntas et intellectus, et quod horum anima sit Amor et Sapientia a Domino, et quod haec duo sint quae faciunt vitam hominis, quae a Solo Domino est[,] et quod Dominus** faciat propter receptionem Ipsius ab homine, ut vita appareat sicut sit hominis; sed ne homo vitam addicat sibi ut suam, et sic se a receptione Ipsius subducat, etiam Dominus docuit quod omne amoris quod vocatur bonum, et omne sapientiae quod vocatur verum, sit ab Ipso, et nihil eorum ab homine; et quia illa duo sunt vita, quod omne vitae, quod vita, sit ab Ipso. * Prima editio: pruducat ** Prima editio: Dominus;


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church