Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 389

Previous Number Next Number See English 

389. Ut homo sit homo, non potest ulla pars deesse,* non in Capite nec in Corpore, quae in perfecto homine existit, nam non aliquid ibi est quod non intrat in illam formam, et facit illam; est enim forma amoris et sapientiae, quae in se spectata est Divina; omnes Amoris et Sapientiae determinationes sunt in illa, quae infinita sunt in Deo Homine, sed finita in imagine Ipsius, quae est homo, angelus et spiritus: si aliqua pars deesset, quae in homine existit, deesset aliquid determinationis ab amore et sapientia sibi correspondens, per quod Dominus a primis in ultimis apud hominem posset esse, et ex Divino amore suo per Divinam sapientiam suam providere usus in Mundo creato. * Prima editio: desse,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church