Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 376

Previous Number Next Number See English 

376. Hic confirmationis gratia licet afferre repraesentationem Correspondentiae voluntatis et intellectus cum corde et pulmone visam in Coelo apud angelos: formabant illi per mirabilem et nullis vocibus expressibilem fluxionem in gyros, instar cordis et instar pulmonis cum omnibus contexturis interioribus quae in illis, et tunc sequebantur fluxum Coeli; nam Coelum connititur in tales formas ex influxu amoris et sapientiae* a Domino; et sic repraesentabant conjunctionem cordis et pulmonis, et simul tunc correspondentiam illorum cum amore voluntatis et cum sapientia intellectus; hanc correspondentiam et unionem vocabant conjugium coeleste,** dicentes, quod simile sit in toto corpore, ac in singulis ejus membris, organis et visceribus, cum illis quae ibi sunt cordis et pulmonis: ac ubi non cor et pulmo agit, et unumquodvis suas vices, ibi non possit dari aliquis motus vitae a principio aliquo voluntario, nec aliquis sensus vitae a principio aliquo intellectuali. * Prima editio: sapienriae ** Prima editio: coeleste:


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church