Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 342

Previous Number Next Number See English 

342. Num talia existant ex ovis illuc translatis vel per aerem, vel per pluvias, vel per meatus cum aquis, vel num existant ex ipsis humoribus et putoribus ibi, erit nunc quaestionis: quod talia noxia animalcula et insecta, quae supra memorata sunt, ex ovis illuc advectis, vel usque a creatione in terra ubivis reconditis, excludantur, non suffragatur omnis experientia, quoniam vermes existunt in seminulis, in nucleis, in lignis, in saxis, imo ex foliis; tum super herbis et in illis pediculi et tineae, quae cum illis concordant; tum ex muscis quae in domibus, campis et sylvis aestate ex nulla materia oviformi in tanta copia exorta apparent; similiter* illa quae corrodunt prata et vireta, ac in quibusdam locis calidis implent aerem ac infestant, praeter quae in aquis foetidis, vinis acetosis, et in aere pestifero, invisibiliter natant et volant: hae experientiae suffragantur illis, qui dicunt quod ipsi odores, nidores et halitus ex herbis, terris et stagnis exspirati dent quoque initiamenta talibus. Quod postea cum exorta sunt, propagentur vel per ova vel per egestiones, non tollit exortus eorum immediatos,** quoniam omne animal cum suis viscerulis etiam generationis organa et propagationis media recipit, de qua re infra n. 347. His adstipulatur experientia non prius nota, quod similia etiam in Infernis sint. * apparent; similiter ubi in prima editione apparent similiter;

** Prima editio: immediatos;


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church