Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 340

Previous Number Next Number See English 

340. III. Quod influxus continuus sit e Mundo spirituali in Naturalem. Qui non scit quod Mundus spiritualis sit, et ille distinctus a Mundo naturali sicut prius et posterius, seu sicut causa et causatum, non scire aliquid potest de hoc influxu: quae causa est, quod illi qui de ortu vegetabilium* et animalium scripserunt, non potuerunt aliter quam deducere illum a natura; et si a Deo, quod Deus ab initio indiderit naturae vim producendi talia: sic non scientes, quod nulla vis indita sit naturae, est enim illa in se mortua, et non plus confert ad producendum illa, quam sicut instrumentum in opere fabri, quod ut agat perpetuo movendum est: est spirituale, quod originem ducit a Sole ubi Dominus, et procedit ad ultima naturae, quod producit formas vegetabilium et animalium, et sistit mirabilia quae in utrisque dantur, ac illas constipat materiis ex tellure, ut formae illae fixae et constantes sint. Nunc quia notum est, quod Spiritualis Mundus detur, et quod Spirituale sit a Sole ubi Dominus et qui a Domino, et quod id agat naturam ad agendum, sicut vivum agit mortuum, tum quod similia in illo Mundo dentur, quae in Mundo naturali, videri potest quod vegetabilia et animalia non aliunde quam per illum Mundum a Domino exstiterint, et quod per illum perpetuo existant; et sic quod influxus continuus sit e Mundo spirituali in naturalem. Quod ita sit in sequente Articulo pluribus confirmabitur. Quod noxia per influxum ex inferno super tellure producantur, est ex eadem lege permissionis, qua ipsa mala inde apud homines influunt: de qua lege in SAPIENTIA ANGELICA DE DIVINA PROVIDENTIA dicetur. * Prima editio: vegetalium


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church