Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 285

Previous Number Next Number See English 

285. QUOD DOMINUS AB AETERNO SEU JEHOVAH NON POTUERIT CREARE UNIVERSUM ET OMNIA EJUS, NISI ESSET HOMO. Qui ideam naturalem corpoream de Deo ut Homine habent, illi prorsus non comprehendere possunt, quomodo Deus ut Homo universum et omnia ejus creare potuerit; cogitant enim secum, quomodo potest Deus ut Homo pervagari universum a spatio ad spatium et creare; vel quomodo potest e loco suo dicere verbum, et quod cum dictum est, creata sint: talia cadunt in ideas cum dicitur quod Deus sit Homo, apud illos qui de Deo Homine cogitant similiter ut de homine Mundi, et qui cogitant de Deo ex natura et ejus propriis, quae sunt tempus et spatium; at vero illi qui de Deo Homine non ex homine mundi, et non ex natura et ejus spatio ac tempore, cogitant, clare percipiunt, quod Universum non potuerit creari, nisi Deus sit Homo. [2] Mitte cogitationem tuam in ideam Angelicam de Deo quod sit Homo, ac remove quantum potes ideam spatii, et cogitatione approximabis ad veritatem. Quidam Eruditi etiam percipiunt, quod spiritus et angeli non sint in spatio, quia percipiunt spirituale absque spatio; est enim sicut cogitatio, quae tametsi est in homine, usque potest homo per illam sicut praesens esse alibi, in quocunque loco etiam remotissimo. Talis status est spirituum et angelorum, qui sunt homines, etiam quoad eorum corpora; illi apparent in loco, ubi cogitatio eorum, quoniam spatia ac distantiae in Mundo spirituali sunt apparentiae, ac unum agunt cum cogitatione ex affectione illorum.* [3] Ex quibus constare potest, quod de Deo, qui longe supra Mundum spiritualem ut Sol apparet, cui non potest aliqua apparentia spatii esse, non cogitandum sit ex spatio; et quod tunc possit comprehendi, quod Universum creaverit non ex nihilo, sed ex Seipso; tum quod nec Humanum Ipsius Corpus possit cogitari magnum aut parvum, seu alicujus staturae, quia hoc etiam est spatii; ac inde, quod in primis et ultimis, ac in maximis et minimis[,] sit idem; ac insuper quod Humanum sit intimum in omni creato, sed absque spatio. Quod Divinum in maximis et minimis sit idem, videatur supra n. 77 ad 82; et quod Divinum impleat omnia spatia absque spatio, n. 69 ad 72; et quia Divinum non est in spatio, nec est continuum, sicut est intimum naturae. * Prima editio: illorum (absque interpuncto)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church