Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 283

Previous Number Next Number See English 

283. Omnis qui ex ratione clara cogitat, videt quod Universum non creatum sit ex nihilo, quoniam videt quod non aliquid possit ex nihilo fieri, nihil enim est nihil, et facere aliquid ex nihilo est contradictorium, et quod est contradictorium, est contra lucem veri, quae est ex Divina Sapientia; et quicquid non est ex Divina Sapientia, hoc nec est ex Divina Omnipotentia. Omnis qui ex ratione clara cogitat, etiam videt quod omnia creata sint ex Substantia quae est Substantia in se, haec enim est ipsum Esse, ex quo omnia quae sunt, possunt existere: et quia solus Deus est Substantia in se, et inde Ipsum Esse, constat quod non aliunde sit existentia rerum. [2] Hoc viderunt plures, quia ratio dat videre; sed non ausi sunt confirmare, timentes quod sic in cogitationem forte venirent, quod Universum Creatum sit Deus quia a Deo, vel quod natura sit ex se, et sic quod intimum ejus sit quod vocatur Deus; inde est, quod tametsi plures viderunt, quod omnium existentia non aliunde sit quam a Deo et ex Ipsius Esse, non tamen ultra cogitationem primam de eo ausi sunt progredi, ne intellectum suum intricarent nodo gorgio ita dicto, a quo illum extricare postea nequirent; quod intellectum extricare nequirent, est causa, quia de Deo, et de Creatione Universi a Deo, cogitarunt ex tempore et spatio, quae propria naturae sunt, et ex natura percipere Deum et creationem Universi, nemo potest, sed omnis, cujus intellectus in aliqua luce interiore est, percipere potest naturam et creationem ejus ex Deo, quia Deus non est in tempore et spatio; quod Divinum non sit in spatio, videatur supra [n.] 7 ad 10. Quod Divinum impleat omnia spatia universi absque spatio, n. 69 ad 72. Et quod Divinum sit in omni tempore absque tempore, n. 73* ad 76. In sequentibus videbitur, quod tametsi Deus universum et omnia ejus creaverit ex Seipso, usque ne hilum in universo creato sit, quod est Deus; praeter plura, quae hanc rem in suam lucem mittent. * Prima editio: 72


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church