Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 279

Previous Number Next Number See English 

279. Hoc confirmatur per haec; quod Angeli qui apud hominem sunt, percipiant* singillatim illa quae ex Mente in actu sunt; Angeli spirituales illa quae inibi ex intellectu sunt, ac Angeli coelestes illa quae inibi ex voluntate sunt: hoc apparet ut paradoxon, sed usque est verum. At sciendum est, quod illa mentis quae sunt rei propositae seu praesentis, sint in medio, et reliqua circum circa secundum affinitates. Angeli dicunt, quod ex singulo opere percipiatur homo qualis est, sed in varia similitudine sui amoris, secundum determinationes ejus in affectiones et inde in cogitationes. Verbo, omnis actus seu omne opus hominis spiritualis coram Angelis est sicut fructus sapidus, utilis et pulcher, qui reclusus et comestus dat saporem, usum, et delitias. Quod Angelis talis perceptio actuum et operum hominis sit, videatur etiam supra n. 220. * Prima editio: per- / piant


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church