Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 260

Previous Number Next Number See English 

260. QUOD MENS NATURALIS, QUIA EST CONTEGENS ET CONTINENS GRADUUM SUPERIORUM MENTIS HUMANAE, SIT REAGENS, ET QUOD SI NON APERIUNTUR GRADUS SUPERIORES, AGAT CONTRA ILLOS, AT SI APERIUNTUR, AGAT CUM ILLIS. In praecedente Articulo ostensum est, quod Mens naturalis, quia in ultimo gradu est, circumtegat et includat Mentem spiritualem et Mentem coelestem, quae superiores sunt quoad gradus: hic nunc demonstrandum venit, quod Mens naturalis reagat contra Mentes superiores seu interiores: causa quod reagat, est quia circumtegit, includit et continet illos, et hoc absque reactione non potest fieri, nam nisi reageret, interiora seu inclusa relaxarent se, ac truderent se foras, et sic dilaberentur: foret sicut si* Tunicae circum Corpus humanum non in reactione essent[;] viscera, quae interiora Corporis sunt, se ejicerent, et sic diffluerent; ac foret sicut Membrana circumtegens fibras motrices Musculi, non reageret contra vires fibrarum istarum in actionibus; desineret non modo actio, sed etiam textus interiores omnes resolverentur. [2] Simile est cum omni ultimo gradu graduum altitudinis: consequenter cum Mente naturali respective ad gradus superiores; nam, ut supra dictum est, sunt tres Gradus Mentis humanae, naturalis, spiritualis et coelestis, et Mens naturalis est in ultimo Gradu. Quod Mens naturalis reagat contra Mentem spiritualem, est quoque causa, quia Mens naturalis consistit non modo ex substantiis Mundi spiritualis, sed etiam ex substantiis Mundi naturalis, ut supra n. 257** dictum est, ac substantiae Mundi naturalis ex sua natura reagunt contra substantias Mundi spiritualis,*** substantiae enim Mundi naturalis in se sunt mortuae, et aguntur ab extra a substantiis Mundi spiritualis, et quae mortuae sunt, et ab extra aguntur, ex sua natura resistunt, et sic ex sua natura reagunt. Ex his constare potest, quod homo naturalis reagat contra hominem spiritualem, et quod pugna sit: idem est, si dicatur homo naturalis et spiritualis, sive dicatur Mens naturalis et spiritualis. * Prima editio: nisi ** Prima editio: 257, *** Prima editio: sp[upside down "i"]ritualis,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church