Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 253

Previous Number Next Number See English 

253. III. Qualis est homo naturalis apud quem spiritualis Gradus non apertus est, sed usque non occlusus. Spiritualis Gradus apud illos non apertus est, sed usque non occlusus, qui aliquam charitatis vitam egerunt, et tamen parum genuini veri sciverunt; causa est, quia Gradus ille aperitur per conjunctionem amoris et sapientiae, seu caloris cum luce[;] solus amor seu solus calor spiritualis non aperit illum, nec sola sapientia seu sola lux spiritualis, sed utraque in conjunctione, quapropter si genuina vera, ex quibus sapientia seu lux [spiritualis], non sciuntur, amor non valet illum Gradum aperire, sed solum tenet illum in potentia, ut aperiri possit; quod intelligitur per quod non occlusus sit. Hoc fit simile sicut in Regno vegetabili, quod solus calor non det seminibus et arboribus vegetationem, sed calor in conjunctione cum luce hoc operatur. [2] Sciendum est, quod omnia vera sint lucis spiritualis, ac omnia bona sint* caloris spiritualis, et quod bonum per vera aperiat gradum spiritualem, nam bonum per vera operatur usum, ac usus sunt bona amoris, quae essentiam suam trahunt ex conjunctione boni et veri. Sors illorum, apud quos Gradus spiritualis non apertus est, et usque non occlusus,** post mortem est, quod quia usque naturales sunt et non spirituales, in infimis Coeli sint, ubi aliquando dura patiuntur; vel quod sint in Coelo aliquo superiori in terminis, ubi quasi in luce vesperae sunt; nam, ut supra dictum est, in Coelo et in unaquavis societate ejus lux decrescit e medio ad terminos, et quod in medio sint qui in Divinis veris sunt prae aliis, ac in terminis, [3] qui in paucis veris: ac in paucis veris sunt, qui non plus sciunt ex religione, quam quod Deus sit, et quod Dominus passus sit pro illis, tum quod charitas et fides sint essentialia Ecclesiae, et non satagunt scire quid fides et quid charitas; cum tamen fides est in sua essentia veritas, ac veritas est multiplex, et charitas est omne opus muneris, quod homo facit ex Domino; quod tunc facit ex Domino, cum fugit mala ut peccata. Est prorsus sicut prius dictum est, quod finis sit omne causae, et finis omne effectus*** per causam; finis est charitas seu bonum, causa est fides seu verum, ac effectus sunt bona opera seu usus; ex quo patet, quod ex charitate non plus possit inferri operibus, quam quantum charitas conjuncta est veris quae fidei vocantur; per haec intrat charitas in opera, et qualificat illa. * Prima editio: sit ** Prima editio: oclusus, *** finis omne effectus ubi in prima editione effectus omne finis


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church