Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 23

Previous Number Next Number See English 

23. QUOD SIT UNUS DEUS HOMO A QUO OMNIA. Omnia Rationis humanae se conjungunt et quasi concentrant in id, quod Deus unus Creator universi sit; quare homo, cui ratio, ex communi intellectus sui non aliter cogitat, nec cogitare potest: dic alicui, cui sana ratio est, quod duo Creatores universi sint, et comperies repugnantiam ex illo in te, et forte ex solo loquelae sono in aure: unde patet, quod omnia Rationis humanae se conjungant et concentrent in id, quod Deus unus sit: quod ita sit, sunt binae causae; Prima est, quia ipsa facultas rationaliter cogitandi in se spectata non est hominis, sed est Dei apud illum; ex illa pendet Ratio humana in communi, et commune facit ut id videat sicut a se. Altera est, quia homo per facultatem illam vel est in luce coeli, vel trahit commune suae cogitationis inde, et universale lucis Coeli est quod Deus unus sit. Aliter si homo ex facultate illa perverterit inferiora intellectus; ille quidem pollet illa facultate, sed per intorsionem inferiorum vertit illam aliorsum; inde ejus Ratio non sana fit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church