224. Quod non minimum amoris et sapientiae, nec minimum affectionis et cogitationis, et nec minimum ideae cogitationis, detur in quo non sunt utriusque generis gradus, est quia amor et sapientia sunt substantia et forma, ut supra, n. 40 ad 43, ostensum est, similiter affectio et cogitatio: et quia non datur forma, in qua non illi gradus sunt, ut supra dictum est, sequitur quod similes gradus illis sint; separare enim amorem et sapientiam, tum affectionem et cogitationem, a substantia in forma, est annihilare illa, quia non dantur extra sua subjecta, sunt enim horum status ab homine percepti in variatione, qui sistunt illa.