212. Quod Gradus ultimus sit complexus, continens et basis graduum priorum, constat manifeste ex progressione finium et causarum ad effectus; quod effectus sit complexus, continens et basis causarum et finium, a ratione illustrata potest comprehendi; sed non ita clare, quod finis cum omnibus ejus, et causa cum omnibus ejus, actualiter sint in effectu, ac quod effectus sit plenus complexus eorum. Quod res talis sit, a praedictis in hac Parte constare potest, ex illis imprimis, quod unum sit ab altero in serie triplicata; et quod effectus non sit aliud quam finis in suo ultimo; et quia ultimum est complexus, sequitur quod ultimum sit continens, et quoque basis.