Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 210

Previous Number Next Number See English 

210. Ex eo quod de voluntate et intellectu, deque affectione et cogitatione, tum de charitate et fide, abstracte a substantiis, quae sunt illorum subjecta, cogitari potuisset, et cogitatum sit, factum est quod justa idea de illis perierit, quae est quod sint status substantiarum seu formarum,* prorsus sicut sunt sensationes, et actiones, quae nec sunt res abstractae ab organis sensoriis et motoriis; abstractae seu separatae ab illis non sunt nisi quam entia rationis; sunt enim sicut visus absque oculo, auditus absque aure, gustus absque lingua, et sic porro. * Prima editio: formarum;


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church