Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 198

Previous Number Next Number See English 

198. Ex his clare potest videri, quod Divinum, quod est substantia in se, seu unica et sola, sit ex qua sunt omnia et singula quae creata sunt, ita quod Deus sit omne in omnibus universi, secundum illa quae in Parte Prima demonstrata* sunt: ut, Quod Divinus Amor et Divina sapientia sint** substantia et forma, n. 40 ad 43. Quod Divinus amor et Divina sapientia sint*** substantia et forma in se, ita ipsum et unicum, n. 44 ad 46. Quod omnia in Universo a Divino Amore et Divina Sapientia creata sint, n. 52**** ad 60. Quod inde universum creatum sit imago Ipsius, n. 61 ad 65. [Et in Parte Secunda:] Quod solus Dominus sit Coelum, ubi Angeli, n. 113 ad 118. * Prima editio: demon- / ta ** Prima editio: sit *** Prima editio: sit **** Prima editio: 54


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church