Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 175

Previous Number Next Number See English 

175. Differentia inter Athmosphaeras spirituales et inter Athmosphaeras naturales est, quod Athmosphaerae spirituales sint receptacula Divini ignis et Divinae lucis, ita Amoris et Sapientiae, intus enim in se illa continent: ast Athmosphaerae naturales non sunt receptacula Divini ignis et Divinae lucis, sed sunt receptacula ignis et lucis sui Solis, qui in se est mortuus, ut supra ostensum est, quare intus in illis non est aliquid ex Sole Mundi spiritualis, sed usque ambiuntur ab athmosphaeris spiritualibus quae ex illo Sole sunt. Quod haec differentia sit inter Athmosphaeras spirituales et inter Athmosphaeras naturales est ex Sapientia Angelica.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church