Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 171

Previous Number Next Number See English 

171. Creatio ad ultimum hunc finem vadit continue per tria illa, quae sunt finis, causa, et effectus, quia in Domino Creatore tria illa sunt, ut mox supra dictum est; et Divinum est in omni spatio absque spatio, n. 69 ad 72, et in maximis et minimis idem, n. 77 ad 82; ex quo patet, quod universum creatum in communi progressione ad finem ultimum, sit finis medius respective; ex tellure enim a Domino Creatore elevantur continue formae usuum in suo ordine usque ad hominem, qui quoad corpus etiam inde est: homo dein elevatur per receptionem amoris et sapientiae a Domino; ac ut amorem et sapientiam recipiat, media omnia provisa sunt; ac talis est factus ut recipere possit, si modo velit. Ex nunc dictis videri potest, tametsi adhuc non nisi quam communiter, quod finis creationis existat in ultimis, qui est ut omnia redeant ad Creatorem, ac ut sit conjunctio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church