Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 168

Previous Number Next Number See English 

168. Porro sciendum est, quod Finis sit omne in Causa, et quoque omne in effectu: inde est, quod Finis, Causa et Effectus, dicantur Finis primus, medius et ultimus. Sed ut Finis sit omne in causa, erit aliquid ex fine in quo erit, ac ut sit omne in effectu, erit aliquid ex fine per causam, in quo erit; finis enim non potest in se solo esse, sed erit in aliquo existente a se, cui quoad omne suum inesse potest et agendo efficere, usque dum subsistit; id in quo subsistit est Finis ultimus, qui vocatur Effectus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church