Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 130

Previous Number Next Number See English 

130. Quod Angeli facies suas jugiter vertant ad Dominum ut Solem, est quia Angeli in Domino sunt et Dominus in illis, et Dominus interius ducit affectiones et cogitationes eorum, et vertit illas jugiter ad se[;] inde non possunt aliter quam ad Orientem, ubi Dominus ut Sol apparet, spectare; inde patet, quod Angeli non se ad Dominum vertant, sed quod Dominus illos ad se: cum enim angeli interius cogitant de Domino, tunc non cogitant de Ipso aliter quam in se; ipsa cogitatio interior non facit distantiam, sed cogitatio exterior, quae cum visu oculorum unum agit, facit; causa est, quia cogitatio exterior est in spatio, non autem interior, et ubi non est in spatio, ut in Mundo spirituali, usque est in apparentia spatii. [2] Sed haec parum possunt intelligi ab homine, qui de Deo cogitat ex spatio, Deus enim est ubivis, et non tamen in spatio[;] ita est tam intra quam extra angelum, et inde potest angelus videre Deum, hoc est, Dominum[,] et intra se et extra se, intra se dum ex amore et sapientia cogitat, extra se dum de amore et sapientia. Sed de his in specie dicetur in Transactionibus de DOMINI OMNIPRAESENTIA, OMNISCIENTIA et OMNIPOTENTIA. Caveat sibi omnis ne in exsecrabilem illam haeresin labatur, quod Deus se infuderit hominibus, et quod in illis sit, et non in se amplius; cum tamen Deus est ubivis, tam intra hominem quam extra illum, est enim in omni spatio absque spatio, ut supra n. 7 ad 10, et 69 ad 72, ostensum est; nam si foret in homine, foret non modo dividuus, sed etiam inclusus spatio[;] imo etiam homo tunc potuisset cogitare se Deum esse: haec haeresis tam abominabilis est, ut in Mundo spirituali puteat sicut cadaver.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church