Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 119

Previous Number Next Number See English 

119. QUOD IN MUNDO SPIRITUALI ORIENS SIT UBI DOMINUS UT SOL APPARET, ET QUOD RELIQUAE PLAGAE INDE SINT. Actum est de Sole Mundi Spiritualis et ejus essentia, ac de Calore et Luce ejus, ac de Praesentia Domini inde; nunc etiam de Plagis illius Mundi agetur. Quod de illo Sole et de illo Mundo agatur, est causa quia agitur de Deo, et de Amore et Sapientia; et de illis aliter quam ex ipsa origine agere, foret agere ab effectibus, et non a causis; et tamen effectus nihil docent quam effectus, et illi soli lustrati non propalant aliquam causam; sed causae propalant effectus; et scire effectus ex causis est sapere; at inquirere causas ab effectibus non est sapere, quia tunc se offerunt fallaciae, quas inquisitor vocat causas, et hoc est sapientiam infatuare: causae enim sunt priora, et effectus posteriora; et ex posterioribus non videri possunt priora, sed posteriora ex prioribus; hic est ordo. Haec causa est, quod de Mundo Spirituali hic primum agatur; omnes enim causae ibi sunt[;] et postea de Mundo naturali, ubi omnia quae apparent sunt effectus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church