104. Quod itaque Solem, ex quo lux et calor est Angelis, concernit, apparet ille in elevatione a terris, super quibus habitant Angeli, circiter 45 graduum, quae est media altitudo; et quoque apparet distans ab Angelis, sicut Sol mundi ab hominibus. Sol ille in ea altitudine et in ea distantia apparet constanter, nec dimovetur: inde est, quod non sint Angelis tempora distincta in dies et annos, nec aliqua progressio diei a mane per meridiem ad vesperam in noctem; nec progressio anni a vere per aestatem ad autumnum in hyemem, sed est perpetua lux et perpetuum ver: quare loco temporum ibi sunt status, ut supra dictum est.