Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 102

Previous Number Next Number See English 

102. Quod etiam omnia spiritualia oriunda per calorem et lucem sui Solis, in se spectata similiter unum faciant, at quod illa spectata ut procedentia ex affectionibus Angelorum, non faciant unum, videbitur in sequentibus: quando calor et lux unum faciunt in Coelis, est quasi vernum apud Angelos; quando autem non unum faciunt, est vel sicut aestivum, vel sicut brumale, non sicut brumale in Zonis* frigidis, sed sicut brumale in Zonis calidis; receptio enim amoris et sapientiae ex aequo, est ipsum angelicum, quare angelus est angelus coeli secundum unionem amoris et sapientiae apud illum. Simile est cum homine Ecclesiae, si apud illum amor et sapientia, seu charitas et fides, unum faciunt. * Prima editio: Zonis,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church