Last Judgment (Cont.) (Chadwick) n. 5

Previous Number Next Number See English 

5. Ut praeteream paradoxa, quae homo, qui non scit quod post mortem sit homo sicut prius, cogitaturus esset de destructione universi; quae similia sunt, et aeque multa. Verum cum novit quod homo post mortem non sit halitus aut ventus, sed quod sit spiritus, ac si bene vixit, angelus in caelo, et quod spiritus et angeli sint in perfecta forma homines, tunc potest de statu hominum post mortem, et de ultimo judicio, ex intellectu cogitare, et non ex fide separata ab intellectu, ex qua merae traditiones exeunt: et quoque potest ex intellectu pro certo concludere, quod ultimum judicium, de quo praedicitur in Verbo, non exstiturum sit in mundo naturali, sed in mundo spirituali, ubi omnes simul sunt; tum etiam, quod ultimum judicium, quando fit, propter fidem Verbi, revelandum sit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church