Last Judgment (Cont.) (Chadwick) n. 37

Previous Number Next Number See English 

37. Ex visis per tot annos, possum sequentia referre: quod in mundo spirituali sint aeque terrae sicut in mundo naturali, quodque sint colles et montes, tum planities et valles; et quoque fontes et fluvii, tum lacus et maria; quod sint paradisi et horti, tum luci et silvae; quod sint palatia et domus; tum quod sint scripturae et libri: quodque sint functiones et negotiationes; et quod sint lapides pretiosi, aurum et argentum: verbo, quod sint omnia et singula quaecunque in mundo naturali, et illa in caelis infinite perfectiora.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church