Last Judgment (Cont.) (Chadwick) n. 29

Previous Number Next Number See English 

29. Vidi tunc petras, super quibus erant, quasdam subsidentes usque ad ima; quasdam translatas in longinqua; quasdam apertas in medio; et per antrum dejectos qui supra erant; quasdam inundatas sicut diluvio; ac multos secundum genera et species mali collectos in coetus, sicut in fasciculos, et conjectos huc illuc in voragines, paludes, stagna et deserta, totidem inferna: reliqui, qui non super petris erant, hinc illinc dispersi, et tamen in similibus malis, attoniti aufugerunt ad Pontificios, Mahumedanos et Gentes, ac religionem illorum fassi sunt; hoc potuerunt absque motione animi facere, quia illis nulla religio fuerat; sed usque ne quoque illos seducerent, abacti sunt, et ad socios suos in infernis detrusi. Hoc fuit exitium illorum universaliter descriptum; particularia, quae vidi, sunt plura quam ut hic describi possint.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church