Last Judgment (Cont.) (Chadwick) n. 26

Previous Number Next Number See English 

26. Visitationes etiam factae sunt per angelos; nam antequam aliqua societas male sarta perit, visitatio semper praecedit. Angeli exhortabantur illos ut desisterent; et si non; denuntiabant illis exitium. Tunc etiam explorabant, num aliqui boni illis intermixti essent, quos separabant. Sed turba excitata ab antesignanis suis, contumeliis illos afficiebant, irruentes, ut in forum illos traherent, ac nefandis modis affligerent: factum est ibi sicut in Sodoma. Plerique ex illis fuerunt ex fide separata a charitate; et quoque aliqui, qui charitatem professi sunt, et usque flagitiose vixerunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church