Last Judgment (Cont.) (Chadwick) n. 23

Previous Number Next Number See English 

23. (ii.) De Signis et Visitationibus ante ultimum judicium.- Visum est super illos, qui sibi sicut caelos fecerunt, sicut nimbosum, quod apparuit ex praesentia Domini in caelis angelicis, qui supra illos, imprimis ex praesentia Ipsius in caelo ultimo, ne aliqui ex illis propter conjunctionem auferrentur et simul perirent. Caeli superiores etiam propius ad illos delati sunt, per quod interiora eorum, super quos judicium venturum erat, recludebantur: quibus reclusis non amplius apparuerunt sicut Christiani morales, ut prius, sed sicut daemones; tumultuabantur et rixabantur inter se de Deo, de Domino, de Verbo, de Fide, et de Ecclesia: et quia concupiscentiae ad mala tunc etiam in liberum emissae sunt, rejecerunt omnia illa cum contemptu et subsannatione, et in flagitia omnis generis ruebant. Ita status caelicolarum istorum mutatus est. Tunc simul omnia splendida illorum, quae per artes in mundo ignotas sibi fecerant, evanuerunt, palatia eorum versa sunt in viles casas, horti in stagna, templa in rudera, ac ipsi colles, super quibus habitabant, in scrupeta, et in similia alia, quae flagitiosis illorum animis et cupiditatibus correspondebant. Nam omnia visibilia mundi spiritualis sunt correspondentiae affectionum, quae sunt apud spiritus et angelos. Haec erant signa venturi judicii.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church