Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 932

Previous Number Next Number See English 

932. EXPLICATIO. (Vers. 1.) "Et ostendit mihi purum fluvium aquae vitae, splendidum tanquam crystallum, exeuntem e Throno Dei et Agni," significat Apocalypsin nunc quoad Sensum spiritualem apertam et explicatam, ubi Divina Vera in copia a Domino revelata sunt pro illis qui in Nova Ipsius Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma, erunt. - Per "purum fluvium aquae vitae splendidum tanquam crystallum" significatur Divinum Verum Verbi in copia translucens ex Sensu spirituali ejus, qui est in luce Caeli; quod per "fluvium" significetur Divinum Verum in copia(, videatur supra) (n. 409); causa est, quia per "aquas," ex quibus fluvius, significantur vera (n. 50, 685, 719), et per "aquas vitae" vera illa ex Domino per Verbum (ut sequitur); ac per "splendidum sicut crystallum" significantur vera haec translucentia ex Sensu spirituali, qui est in luce Caeli (n. 897{1}): per quod visus sit fluvius ille exire "ex Throno Dei et Agni" significatur quod e Caelo a Domino; per "Thronum" enim significatur Dominus quoad judicium et quoad regimen et quoad Caelum; quoad judicium, n. 229, 845, 865; quoad regimen, n. 694, 808 fin.; et quoad Caelum, n. 14, 221, 222; hic itaque e Caelo a Domino: per "Deum et Agnum" significatur hic, ut saepius supra, Dominus quoad Ipsum Divinum a Quo et quoad Divinum Humanum. Quod per "fluvium aquae vitae" hunc in specie intelligantur Divina Vera; in copia hic nunc in Apocalypsi a Domino revelata, "patet a versibus 6, 7, 9, 10, 14, 16-19, hujus capitis, ubi de Libro hujus prophetiae agitur, et quod servanda sint quae ibi scripta sunt; quae non servari potuerunt, antequam per Sensum spiritualem revelata sunt quae inibi continentur, quia prius non intellecta fuerunt: et quoque Apocalypsis est Verbum, simile Verbo prophetico Veteris Testamenti; et in Apocalypsi nunc detecta sunt mala et falsa Ecclesiae quae fugienda et aversanda sunt, ac bona et vera Ecclesiae quae facienda, imprimis de Domino et de vita aeterna ab Ipso; quae quidem docentur apud Prophetas, sed non ita manifeste ut apud Evangelistas et in Apocalypsi; ac Divina Vera de Domino, quod sit Deus Caeli et Terrae, quae tunc procedunt ab Ipso, et recipiuntur ab illis qui in Nova Hierosolyma erunt, de quibus agitur in Apocalypsi, sunt quae in specie intelliguntur per "purum fluvium". aquae vitae splendidum tanquam crystallum, exeuntem e Throno Dei et Agni," ut quoque constare potest ex his:

Jesus dixit "Quisquis credit in Me, sicut dixit Scriptura, Flumina e Ventre ejus fluent Aquae viventis" (Joh. vii. 38);

Jesus dixit "Qui biberit ex aqua, quam Ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua quam dabo ei fiet in illo Fons aquae salientis in vitam aeternam" (Joh. iv. 14);

"Ego sitienti dabo ex Aqua vitae gratis" (Apoc. xxi. 6; cap. xxii. 17);

"Et Agnus Qui in medio Throni pascet eos, et deducet ad Vivos Fontes aquarum" (Apoc. vii. 17);

"In die illo exibunt Aquae vivae ex Hierosolyma; Jehovah erit in Regem unum super totam terram; in die illo erit Jehovah unus, et Nomen Ipsius unum" (Sach. xiv. 8, 9);

per "aquas vivas" seu "vitae" significantur ibi Divina Vera a Domino. @1 897 pro "879"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church