Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 922

Previous Number Next Number See English 

922. (Vers. 25.) "Et portae ejus non claudentur interdiu, nox enim non erit ibi," significat quod in Novam Hierosolymam jugiter recipiantur qui in veris ex bono amoris a Domino sunt, quia non ibi est falsum fidei. - Per quod "portae non claudentur interdiu" significatur quod jugiter admittantur qui volunt introire; per "interdiu" significatur jugiter, quia semper ibi lux (ut supra, vers. 11 et 23), et non aliqua nox, ut sequitur. Quod jugiter recipiantur qui in veris ex bono amoris a Domino sunt, est quia lux Novae Hierosolymae est verum ex bono amoris, et bonum amoris (est) a Domino, ut saepius supra ostensum est; et in illam lucem non intrare possunt alii, quam qui in veris ex bono a Domino sunt. Si intrant alieni, non recipiuntur, quia non concordant; et tunc vel sua sponte exeunt, quia non sustinent illam lucem, vel emittuntur. Per quod "nox non erit ibi" significatur quod non falsum fidei; per "noctem" enim significatur oppositum luci, et per "lucem" significatur verum ex bono amoris a Domino, ut dictum est; inde per "noctem" significatur id quod non ex bono amoris a Domino est, et hoc est falsum fidei. Falsum fidei etiam intelligitur per "noctem" apud Johannem:

Jesus dixit, "Me oportet operari opera Dei, quousque dies est; venit Nox quando nemo poterit Operari" (ix. 4{1});

et apud Lucam:

"In illa Nocte erunt duo super lecto uno; unus acceptabitur alter deseretur" (xvii. 34);

agitur ibi de ultimo tempore Ecclesiae, quando non erit nisi falsum fidei; per "lectum" significatur doctrina (n. 137). @1 4 pro "14"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church