Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 9

Previous Number Next Number See English 

9. "Quia tempus prope," significat quod status Ecclesiae talis sit, ut diutius non possit persistere, ut ejus conjunctio sit cum Domino. - Sunt duo Essentialia, per quae fit conjunctio cum Domino et inde salvatio, Agnitio unius Dei, et Paenitentia vitae; sed hodie pro agnitione unius Dei est agnitio Trium, et pro Paenitentia vitae est paenitentia solius oris quod peccator Sit, et per haec duo non est aliqua conjunctio; quare nisi nova Ecclesia, quae agnoscit duo illa Essentialia, et vivit illa, exsurgat, non potest aliquis salvari propter hoc periculum abbreviatum est tempus a Domino, secundum Ipsius verba apud Matthaeum, "Erit tunc afflictio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque nunc, nec erit; imo nisi abbreviarentur dies illi, non conservaretur ulla caro" (xxiv. 21, 22). Quod non intelligatur prope seu propinquum temporis, videatur infra (n. 947).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church