888. "Ego sum Alpha at Omega, Principium et Finis," significat ut sciant, quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod ad Ipso omnia in Caelis et in Terris facta sint, ac per Divinam Ipsius Providentiam regantur, et secundum illam fiant. -Quod Dominus sit "Alpha et Omega, Principium et Finis," et quod per id intelligatur, quod ab Ipso omnia facta sint, regantur et fiant, et plura, videatur supra (n. 13, 29-31, 38, 57, 92). Quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae constat ex Ipsius verbis apud Johannem:
Data est Mihi "potestas omnis carnis" (xvii. 2);
et apud Matthaeum:
"Data est Mihi omnis potestas in Caelo et in Terra" (xxviii. 18);
Et quod ab Ipso omnia facta sint quae facta (Joh. i. 3, 14). Quod omnia quae ab Ipso facta seu creata sunt, per Divinam Ipsius Providentiam regantur, patet.