Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 858

Previous Number Next Number See English 

858. (Vers. 8.) "Et exibit seducere gentes, quae in quatuor anguis terrae, Gogum et Magogum, congregare illos in bellum," significat quod illi qui per "Draconem" hic intelliguntur, omnes qui e terris in universo Mundo spirituum erant, et ibi in solo Cultu externo naturali et in nullo Cultu interno spirituali vixerunt, in suas partes traherent, et excitarent contra illos qui coluerunt Dominum et vixerunt secundum praecepta Ipsius in Verbo. - Per "exibit seducere gentes quae in quatuor angulis terrae" significatur quod illi qui per "Draconem" intelliguntur, de quibus mox supra (n. 856, 857), omnes qui in universo Mundo spirituum erant, in suas partes traherent; per "seducere" hic significatur in suas partes trahere; per "gentes" significantur tam boni quam mali (n. 483) per "quatuor angulos terrae" significatur universus mundus spiritualis (n. 342), hic qui in universo Mundo spirituum, qui est medius inter Caelum et Infernum, et quo omnes post excessum e terris primum conveniunt (de quo, n. 784, 791); nam qui in Inferno erant, non in conspectum Draconis venire potuerunt, nec qui in Caelis: per "Gogum et Magogum" significantur qui in cultu externo naturali separato a cultu interno spirituali sunt, de quibus in articulo sequente: per "congregare illos in bellum" significatur excitare illos qui per "gentes" intelliguntur, contra illos qui colunt Dominum et vivunt secundum praecepta Ipsius in Verbo; quoniam omnes qui non colunt Dominum et non vivunt secundum praecepta Ipsius, mali sunt, et mali unum agunt cum Dracone seu Draconicis; quod per "bellum" intelligatur bellum spirituale, quod est falsi contra verum, ac veri contra falsum, videatur supra (n. 500, 586).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church