Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 855

Previous Number Next Number See English 

855. "Et regnabunt cum Ipso mille annos," significat quod illi jamdum in Caelo essent, cum reliqui qui nondum revixerunt, hoc est, vitam caelestem acceperunt, in Mundo spirituum essent. -Per "regnare cum Christo" non significatur regnare cum Ipso, sed in Regno Ipsius seu in Caelo esse (videatur supra, n. 284, 849); per "mille annos" non intelliguntur mille anni, sed significatur aliquamdiu (ut supra, n. 842): quod "mille anni" non aliud significent quam illud spatium temporis quod erat inter inclusionem Draconis in abysso, et ejus solutionem, patet, quia dicitur quod conjectus sit in abyssum, conclusus, et quod obsignatum sit super eo mille annos, et dein quod solvetur (vers 3 et 7): hoc idem spatium temporis significatur etiam hic; quare per "regnabunt cum Christo mille annos" significatur quod illi jamdum in Caelo essent, dum reliqui mortuorum qui nondum revixerunt (de quibus vers. 5), in Mundo spirituum essent. Sed haec non capiunt illi qui non sciunt quod per numeros in Apocalypsi non intelligantur numeri, sed res. Asseverare possum quod angeli non aliquem numerum naturaliter intelligant, sicut homines, sed quod spiritualiter; imo quod non sciant quid mille anni, solum quod sit aliquod interstitium temporis, parvum aut magnum, quod non aliter exprimi potest quam per aliquamdiu.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church