Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 853

Previous Number Next Number See English 

853. "Super hos mors altera non habet potestatem," significat quod illis non damnatio. -Per "mortem alteram" non aliud significatur quam mors spiritualis, quae est damnatio: mors enim prima est mors naturalis, quae est mors corporis; mors autem altera est mors spiritualis, quae est mors animae, quae quod sit damnatio, notum est. Et quia mors altera est damnatio, et mors prima est obitus, et haec mors non est spiritualis, ideo nullibi in Apocalypsi nominatur mors prima, sed mors altera in hoc capite (etiam vers. 14), tum in sequente (xxi. 8), et quoque prius (cap. ii. 11). Qui hoc non observat, potest facile credere quod binae mortes spirituales sint, quia dicitur "mors altera," cum tamen non est nisi quam una mors spiritualis, quae hic intelligitur per "mortem alteram;" similiter quod dentur binae resurrectiones, quia dicitur "resurrectio prima," cum tamen non detur nisi quam una resurrectio; quare nec ullibi dicitur resurrectio secunda (videatur supra n. 851). Ex his patet, quod per "super hos mors altera non habet potestatem" significetur quod illis non damnatio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church