Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 850

Previous Number Next Number See English 

850. (Vers. 5.) "Et reliqui mortuorum non revixerunt, donec consummarentur mille anni," significat quod praeter illos, de quibus dictum est, non aliqui sublati sint in Caelum quam postquam Draco solutus est, et illi tunc probati et explorati quales essent. -Per "reliquos mortuorum" significantur qui etiam rejecti ab illis qui in sola Fide sunt, quia coluerunt Dominum, et vixerunt secundum praecepta Ipsius, sed nondum probati et explorati sunt quales erant; quod per "mortuos" hic illi significentur, videatur supra (n. 847). Omnes enim post excessum e mundo, primum veniunt in Mundum spirituum, qui est medius inter Caelum et Infernum, et ibi probantur et explorantur, et sic praeparantur, mali ad Infernum et boni ad Caelum; de his dicitur quod nondum revixerint, hoc est, nondum ita conjuncti Domino, et consociati angelis Caeli essent, sicut priores. Quod postea etiam multi salvati sint patet a vers. 12 et 15, hujus capitis, ubi dicitur quod etiam apertus sit Liber vitae, et si quis non inventus est in libro vitae scriptus, conjectus sit in stagnum ignis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church