Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 836

Previous Number Next Number See English 

836. (Vers. 21.) "Et reliqui occisi sunt ex romphaea Sedentis super Equo procedente ex ore Ipsius," significat quod omnes ex varia haeresi inter Reformatos, qui non vixerunt secundum praecepta Domini in Verbo quae noverant, ex Verbo judicati pereant. - Per "reliquos" intelliguntur omnes ex varia haeresi inter Reformatos, qui non vixerunt secundum praecepta Domini in Verbo quae noverant, quae sunt praecepta Decalogi, ita qui non fugiunt mala ut peccata; nam qui haec non ita fugiunt, in omnis generis malis sunt, insident enim illis a nativitate et inde ab infantia usque ad finem vitae, et quotidie increscunt, si non per paenitentiam actualem removentur. De his dicitur quod "occisi sint romphaea Sedentis super Equo:" per "occidi" significatur hic ut saepe prius, spiritualiter occidi, quod est perire quoad animam; per "romphaeam Sedentis super Equo, procedentem ex ore Ipsius" significantur vera Verbi pugnantia contra falsa mali; per "gladium" enim, "machaeram" et "romphaeam" significatur verum pugnans contra falsum et falsum pugnans contra verum (n. 52); sed "gladius" est "super femore," inde est pugna ex amore, "machaera" est "in manu," inde est pugna ex potentia; ac "romphaea" est "oris," inde est pugna ex doctrina; quare "romphaea procedens ex ore Domini" est pugna contra falsa ex Verbo (n. 108, 117, 827), Verbum enim ex ore Domini processit. Quod agatur hic de pugna cum Reformatis, et non cum Babyloniis, est quia Reformati legunt Verbum, et vera ibi agnoscunt pro Divinis veris. Aliter Babylonii: hi quidem agnoscunt Verbum, sed usque non id legunt, et quisque spectat dictamina Papae priori loco, et procul pro aequali; quare cum illis non dari potest aliqua pugna ex Verbo; ponunt etiam se supra id, et non sub illo: at usque hi judicantur ex Verbo, et ex dictatis Papae quantum haec concordant cum Verbo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church