Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 802

Previous Number Next Number See English 

802. Dicitur, quod ex Religioso, quod per "Babylonem urbem" intelligitur, sit adulteratio et prophanatio omnis veri Verbi et inde omnis sancti Ecclesiae; et in antecedentibus pluries, quod Religiosum illud non modo adulteraverit bona et vera Verbi, sed etiam prophanaverit illa, et quod ideo "Babel" in Verbo significet prophanationem sancti. Nunc dicetur, quomodo prophanatio illa facta est et fit. Dictum est supra, quod Amor dominandi ex amore sui super sancta Ecclesiae et super Caelum, ita super omnia Divina Domini, sit Diabolus. Nunc quia dominium illud ut finis insedit animis eorum qui Religiosum illud condiderunt, non potuerunt aliter quam prophanare sancta Verbi et Ecclesiae. Suppone quod Amor ille, qui est Diabolus, insideat alicujus menti interius, ut facit omnis amor regnans, et pone aliquod Divinum verum exterius ante oculos ejus, annon discerpet illud, projiciet in terram, et proculcabit illud, et loco ejus arcesset falsum secum concordans. Amor possidendi omnia mundi est Satanas; ac Diabolus et Satanas unum agunt, sicut foedere conjuncti, apud tales qui ab uno amore in altero sunt. Ex his concludi potest, unde est quod per "Babylonem" in Verbo significetur prophanatio. Pro exemplo sit: Ponatur ante illum Amorem, qui est Diabolus, hoc Divinum verum, quod Solus Deus colendus et adorandus sit, et non aliquis homo, et sic quod Vicariatus sit inventum et figmentum, quod rejiciendum est: similiter hoc verum, quod invocare homines mortuos, procumbere ad imagines illorum, osculari illas et ossa illorum, sit pure et foede idololatricum, quod etiam rejiciendum: annon Amor ille, qui est Diabolus, haec duo vera in vehementia irae rejiceret, fulminaret contra illa, et dilaceraret illa. Si autem quis ad illum Amorem, qui est Diabolus, dicturus esset, quod aperire et claudere Caelum, seu solvere et ligare, ita remittere peccata, quod idem est cum reformare et regenerare, et sic redimere et salvare hominem, sit pure Divinum; et quod homo absque prophanatione non sibi aliquod Divinum possit vindicare, et quod Petrus nec sibi vindicaverit, quare nec aliquid tale exercuerat: praeterea quod successio sit inventum ab Amore illo; ut et translatio Spiritus Sancti ab homine in hominem; his auditis, annon Amor ille, qui est Diabolus, obtunderet loquentem anathematibus, et in igne furoris mandaret ut traderetur inquisitori, et conjiceretur in damnatorum{1} carcerem. Si adhuc quis dicturus sit, Quomodo potest Divina potestas Domini in `vos transferri: quomodo potest Divinitas Domini separari ab Ipsius Anima et Corpore: annon est secundum vestram fidem quod non possit: quomodo potest Deus Pater Divinam Suam potentiam inferre in Filium nisi in Divinitatem Ipsius, quae est receptaculum: quomodo potest hoc transcribi in hominem, ut sit ejus: praeter similia plura: his auditis, annon Amor ille, qui est Diabolus, taceret, intus excandesceret, frenderet dente, et exclamaret, "Educ, crucifige, crucifige, exeant, exeant omnes, videant magnum haereticum, et oblectent se." @1 damnatorum pro "damnatum"$

CAPUT XIX POST haec audivi tanquam vocem turbae multae in Caelo, dicentis Alleluja, Salus et Gloria et Honor et Potentia Domino Deo nostro:

2. Quia vera et justa judicia Ipsius; quia judicavit Meretricem magnam, quae corrupit terram scortatione sua, et Vindicavit sanguinem servorum Suorum de manu ejus. 3. Et secundo dixerunt, Alleluja; et fumus ejus ascendit{1} in saecula saeculorum. @1 ascendit pro "ascendet"$ 4. Et prociderunt Seniores viginti quatuor, et quatuor Animalia, et adoraverunt Deum sedentem super Throno, dicentes, Amen, Alleluja. 5. Et vox e Throno exivit, dicens, Laudate Deum nostrum, Omnes servi Ipsius, et timentes Ipsum, et parvi et magni. 6. Et audivi tanquam vocem turbae multae, et tanquam vocem aquarum multarum, et tanquam vocem tonitruum vehementium, dicentium, Alleluja, quia regnat Dominus Deus Omnipotens. 7. Gaudeamus et exultemus et demus gloriam Ipsi, quia venerunt nuptiae Agni, et Uxor Ipsius paravit se. 8. Et datum illi ut amiceretur byssino mundo et splendido, nam byssinum justitiae sanctorum. 9. Et dixit mihi, Scribe, Beati qui ad Caenam nuptiarum Agni vocati sunt; et dixit, Haec verba vera sunt Dei. 10. Et procidi ante pedes ejus adorare illum; et dixit mihi, Vide, ne, conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu; Deum adora; nam testimonium Jesu est spiritus prophetiae. 11. Et vidi Caelum apertum, et ecce Equus albus, et Sedens super illo vocatur Fidelis et Verus, et in justitia judicat et pugnat. 12. Et Oculi Ipsius tanquam flamma ignis, et super capite Ipsius diademata multa; habens Nomen scriptum, quod nemo novit nisi Ipse. 13. Et circumindutus vestimento tincto sanguine, et vocatur Nomen Ipsius Verbum Dei. 14. Et exercitus qui in Caelo sequebantur Ipsum super equis albis, induti byssino albo et mundo. 15. Et ex Ore Ipsius prodibat romphaea acuta, ut per illam percutiat gentes; et Ipse pascet illas virga ferrea; et Ipse calcat torcular vini furoris et irae Dei Omnipotentis. 16. Et habet super vestimento et super femore Suo Nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum. 17. Et vidi unum Angelum stantem in Sole; et clamavit voce magna dicens Omnibus avibus volantibus in medio Caelo, Venite et congregamini ad Caenam magni Dei. 18. Ut comedatis carnes regum, et carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum et sedentium super illis, et carnes omnium liberorum et servorum, et parvorum et magnorum. 19. Et vidi Bestiam, et reges terrae et exercitus eorum congregatos facere bellum cum Sedente super Equo et cum exercitu Ipsius. 20. Et comprehensa est Bestia, et cum illa Pseudopropheta qui fecit signa coram illa, quibus seduxit accipientes characterem Bestiae, et adorantes imaginem ejus; vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardens sulphure. 21. Et reliqui occisi sunt romphaea Sedentis super Equo, procedente ex ore Ipsius; et Omnes aves satiatae sunt ex carnibus eorum.

SENSUS SPIRITUALIS. CONTENTUM TOTIUS CAPITIS. GLORIFICATIO DOMINI AB ANGELIS CAELI, QUOD RELIGIOSUM ROMANO CATHOLICUM IN MUNDO SPIRITUALI REMOTUM SIT, EX QUO ILLI IN LUCEM ET IN BEATITUDINEM SUAM VENERUNT (vers. 1-5). ANNUNTIATIO DE ADVENTU DOMINI, ET DE NOVA AB IPSO ECCLESIA (vers. 6-10). APERITIO VERBI QUOAD SENSUM SPIRITUALEM PRO ILLA ECCLESIA (vers. I 1-16). VOCATIO OMNIUM AD ILLAM (vers. 17, 18). RESISTENTIA AB ILLIS QUI IN FIDE SEPARATA A CHARITATE SUNT (vers. 19);

HORUM REMOTIO ET DAMNATIO (vers. 20, 21).

CONTENTA SINGULORUM VERSUUM. 1. "Post haec audivi tanquam vocem turbae multae in Caelo, dicentis Alleluja," significat gratiarum actionem, confessionem, et celebrationem Domini ab Angelis inferiorum Caelorum, propter remotionem Babyloniorum (n. 803); "Salus et Gloria et Honor et Potentia Domino Deo nostro," significat quod nunc a Domino salvatio, quia nunc receptio Divini Verbi et Divini Boni ex Divina Potestate Ipsius (n. 804). 2. Quia vera et justa judicia Ipsius, quia judicavit Meretricem magnam, quae corrupit terram scortatione sua," significat quia ex justitia condemnatum est prophanum Religiosum Babylonicum, quod per foedas adulterationes Verbi Ecclesiam Domini destruxit (n. 805); "et vindicavit sanguinem servorum Suorum de manu ejus," significat retributionem propter damna, et violentias illatas animabus cultorum Domini (n. 806). 3. "Et secundo dixerunt, Alleluja, (et) fumus ejus ascendit in saecula saeculorum," significat ex gaudio gratiarum actionem et celebrationem Domini, quod prophanum illud Religiosum damnatum sit in aeternum (n.807). 4. "Et prociderunt Seniores viginti quatuor et quatuor Animalia, et adoraverunt Deum sedentem super Throno, dicentes, Amen, Alleluja," significat adorationem Domini ut Dei Caeli et Terrae, ac ut Judicis universi, Angelis superiorum Caelorum, et confirmationem gratiarum actionis, confessionis et celebrationis Domini ab Angelis inferiorum Caelorum (n. 808). 5. "Et vox e Throno exivit, dicens, Laudate. Deum nostrum, omnes servi Ipsius, et timentes Ipsum," significat influxum a Domino in Caelum; et sic unanimitatem Angelorum, quod omnes qui in veris fidei et in bonis amoris sunt, colant Dominum ut Solum Deum Caeli (n. 809); "et parvi et magni," significat qui in minori et majori gradu colunt Dominum ex veris fidei et ex bonis amoris (n. 810). 6. "Et audivi tanquam vocem turbae multae, et tanquam vocem aquarum multarum, et tanquam vocem tonitruum vehementium, dicentium Alleluja, quia regnat Dominus Deus Omnipotens," significat gaudium Angelorum infimi Caeli, Angelorum medii Caeli, et Angelorum supremi Caeli, quod Solus Dominus regnet in Ecclesia quae nunc ventura est (n. 811). 7. "Gaudeamus et exultemus et demus{1} gloriam Ipsi, quia venerunt nuptiae Agni," significat gaudium animae et cordis, et inde glorificationem Domini, quod a nunc fiat plenum conjugium Ipsius cum Ecclesia (n. 812); "et Uxor Ipsius paravit se," significat quod illi qui ab Ecclesia hac, quae est Nova Hierosolyma, erunt, colligantur, inaugurentur et instruantur (n. 813). @1 demus pro "demum"$ 8. "Et datum illi ut amiceretur byssino mundo et splendido," significat quod illi instruantur in veris genuinis et puris per Verbum a Domino (n. 814); "nam{1} byssinum justitiae sanctorum," significat quod per vera ex Verbo sint bona vitae illis qui ad Ecclesia Domini sunt (n. 815). @1 nam pro "et"$ 9. "Et dixit mihi, Scribe, Beati qui ad Caenam nuptiarum Agni vocati sunt," significat unum Angelum e Caelo missum ad Johannem, et loquentem cum illo do Nova Ecclesia Domini, et dicentem, quod daretur scire in terris, quod vita aeterna sit illis qui recipiunt illa quae istius Ecclesiae sunt (n. 816); "et dixit, Haec verba vera sunt Dei," significat quod hoc credendum sit quia a Domino (n. 817). 10. "Et procidi ante pedes ejus adorare illum; et dixit, Vide, ne, conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu; Deum adora," significat quod angeli Caeli non adorandi et invocandi sint, quia nihil Divinum est illis, sed quod associati sint hominibus, ut fratres fratribus, illis qui colunt Dominum, et sic quod Solus Dominus in consociatione cum illis adorandus sit (n. 818); "nam testimonium Jesu est spiritus prophetiae," significat quod Agnitio quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et simul Vitam secundum praecepta Ipsius, sit in universali sensu omne Verbi et doctrinae inde (n. 819). 11. "Et vidi Caelum apertum, et ecce Equus albus," significat Sensum spiritualem Verbi a Domino revelatum, et per id intellectum Verbi interiorem detectum, quod est Adventus Domini (n. 820); "et Sedens super illo vocatur fidelis et verus, et in justitia judicat et pugnat," significat Dominum quoad Verbum, quod sit Ipsum Divinum Bonum et Divinum Verum, ex quo utroque facit judicium (n. 821). 12. "Et oculi Ipsius tanquam flamma ignis," significat Divinam Sapientiam Divini Amoris Domini (n. 822); "et super capite Ipsius diademata multa," significat Divina vera Verbi ab Ipso (n. 823); "habens Nomen scriptum quod nemo novit "nisi Ipse," significat quod quale est Verbum in Sensu spirituali et caelesti ejus, nemo videat quam Dominus, et cui Ipse revelat (n. 824). 13. "Et circumindutus vestimento tincto sanguine, et vocatur Nomen Ipsius Verbum Dei," significat Divinum Verum in Sensu ultimo, seu Verbum in litera, cui violentia illata est (n. 825). 14. "Et exercitus qui in Caelo{1} sequebantur Ipsum super equis albis, induti byssino albo et mundo," significat angelos in Caelo novo Christiano, qui conjuncti Domino in intellectu Verbi interiori et sic in puris et genuinis veris erant (n. 826). @1 Caelo pro "Caelis"$ 15. "Et ex ore Ipsius prodibat romphaea acuta," significat dispersionem falsorum per doctrinam inde a Domino (n. 827); "ut per illam percutiat gentes; et Ipse pascet illam virga ferrea," significat quod omnes qui in fide mortua sunt, per vera Sensus literae Verbi, et per rationalia, convincet (n. 828); "at Ipse calcat torcular (vini) furoris et irae Dei Omnipotentis," significat quod Dominus solus sustinuerit omnia mala Ecclesiae, et omnem violentiam illatam Verbo, ita Sibi (n. 829). 16. "Et habet super vestimento et super femore Suo Nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum," significat quod Dominus doceat In Verbo qualis est, quod sit Divinum Verum Divinae Sapientiae et Divinum Bonum Divini Amoris, ita quod sit Deus universi (n. 830). 17. "Et vidi unum Angelum stantem in Sole; et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus volantibus in medio Caeli, Venite et congregamini ad Caenam Magni Dei," significat Dominum ex Divino Amore et inde ex Divino Zelo vocantem et convocantem omnes qui in affectione veri spirituali sunt, et de Caelo cogitant, ad Novam Ecclesiam, et ad conjunctionem Secum, ita ad vitam aeternam (n. 831). 18. "Ut comedatis carnes regum, et carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum et sedentium super illis, et carnes (omnium) liberorum et servorum, et parvorum et magnorum," significat appropriationem bonorum a Domino per vera Verbi et doctrinae inde, in omni sensu, gradu et genere (n. 832). 19. "Et vidi Bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos facere bellum cum Sedente super Equo, et cum exercitu Ipsius," significat quod omnes interius mali, qui professi sunt solam Fidem, cum antesignanis et eorum clientibus, impugnaturi sint Divina Vera Domini in Verbo Ipsius, et infestaturi illos qui e Nova Ecclesia Domini erunt (n. 833). 20. "Et comprehensa est Bestia, et cum illa Pseudopropheta qui fecit signa coram illa, quibus seduxit accipientes characterem Bestiae, et adorantes imaginem ejus," significat omnes illos qui professi sunt solam Fidem, ac interius mali erant, tam Laici et vulgus quam Clerici et docti, qui per ratiocinationes et contestationes, quod sola Fides sit unicum medium salutis, adduxerint{1} alios ad recipiendum illam fidem, et ad vivendum secundum illam (n. 834); "vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardens sulphure," significat quod omnes illi, sicut fuerunt, conjecti sint in Infernum, ubi amores falsi sunt et simul cupiditates mali (n. 835). @1 adduxerunt pro "et adduxerunt"$ 21. "Et reliqui occisi sunt ex romphaea Sedentis super Equo, procedente ex ore Ipsius," significat quod omnes ex varia haeresi inter Reformatos, qui non vixerunt secundum praecepta Domini in Verbo, quae noverant, ex Verbo judicati pereant (n. 836); "et omnes aves satiatae sunt ex carnibus eorum," significat quod genii infernales ex concupiscentiis mali eorum, quae sunt propria eorum, quasi alantur (n. 837).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church