Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 775

Previous Number Next Number See English 

775. "Et omne vas ex ligno pretioso et aere et ferro et marmore," significat quod haec illis non amplius sint, quia non sunt illis scientifica bona et vera in rebus Ecclesiae, quibus talia correspondent. - Haec similia sunt cum illis, quae supra (n. 772, 773, 774) explicata sunt; cum differentia, quod per haec significentur scientifica, quae ultima naturalis mentis hominis sunt; quae, quia differunt qualitate ex essentia quae in illis, dicuntur "vasa ex ligno pretioso, ex aere, ex ferro et ex marmore," per "vasa" enim significantur scientifica, hic in rebus Ecclesiae; quia scientifica sunt continentia boni et veri, sicut sunt vasa continentia olei et vini. Scientifica etiam sunt in multa varietate, et receptaculum eorum est memoria. Quod sint ex multa varietate, est quia interiora hominis sunt in illis; immittuntur etiam in memoriam vel ex intellectuali cogitatione, vel ex auditione, vel ex lectione, et tunc secundum variam perceptionem ex rationali; haec omnia intus in scientificis sunt, quod apparet quando reproducuntur, quod fit cum homo loquitur aut cogitat. Quid autem per "vasa ex ligno pretioso, ex aere, ex ferro et ex marmore" significatur, paucis dicetur: per "vas ex ligno pretioso" significatur scientificum ex bono et vero rationali; per "vas ex aere" significatur scientificum ex bono naturali; per "vas ex ferro" significatur scientificum ex vero naturali; et per "vas ex marmore" significatur scientificum ex apparentia boni et veri. Quod "lignum" significet bonum, videatur mox supra (n. 774{1}); quod hic per "lignum pretiosum" significetur bonum et simul verum rationale, est quia "lignum" significat bonum, et "pretiosum" praedicatur de vero; nam aliud bonum significatur per lignum ex arbore oleae, aliud ex arbore cedri, ficus, abietis, populi et quercus. Quod "vas ex aere et ferro" significet scientificum ex bono et vero naturali, est quia omnia metalla, ut aurum, argentum, aes, ferrum, stannum, plumbum, in Verbo significant bona et vera; significant quia correspondent, et quia correspondent etiam in Caelo sunt; sunt enim omnia ibi correspondentiae. Quid autem singula metalla ex correspondentia significant, non est hujus loci ex Verbo confirmare, solum aliquibus quod "aes" significet bonum naturale, et inde "ferrum" verum naturale, ut videri potest ex his:

Quod Pedes Filii Hominis visi sint similes Aeri, tanquam in camino igniti (Apoc. i. 15);

Quod Danieli visus sit Vir cujus pedes erant sicut splendor Aeris laevigati (Dan. x. 5, 6);

Quod etiam Cheruborum pedes visi sint micantes sicut splendor Aeris laevigati (Ezech. i. 7) ;

quod "pedes" significent naturale, videatur n. 49, 468, 470, 510;

Quod Angelus visus sit sicut aspectus Aeris (Ezech. xl. 3); Quod Statua Nebuchadnezari visa quoad caput esset aurum, quoad pectus et brachia argentum, quoad ventrem et latus Aes, quoad crura Ferrum (Dan. ii. 32,33);

per quam statuam repraesentati sunt successivi status Ecclesiae, qui ab antiquis dicti fuerunt saecula, aureum, argenteum, aeneum, et ferreum. Quoniam "aes" significabat naturale, et populus Israeliticus fuit mere naturalis, ideo Naturale Domini repraesentatum est per Serpentem Aeneum, quem morsi a serpentibus aspicerent, et sanarentur (Num. xxi. 6,8,9; Joh. iii. 14,15). Quod "aes" significet bonum naturale, etiam videri potest Apud Esaj. lx. 17; Jerem. xv. 20,21; Ezech. xxvii. 13; Deutr. viii. 7,9; cap. xxxiii. 24,25. @1 774 pro "764"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church