667. "Quare omnes gentes venient et adorabunt coram Te," significat quod omnes qui in bono amoris et charitatis sunt, agnoscent Dominum Solum Deum. -Per "omnes gentes" significantur qui in bono amoris et charitatis sunt; quod hi per "gentes," dum in sensu bono, intelligantur, videatur supra (n. 483); per "venire et adorare coram Ipso" significatur agnoscere Dominum pro Deo; et quia unus est Deus, in quo Trinitas, et Dominus est Ille, significatur agnoscere Ipsum Solum Deum.