Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 663

Previous Number Next Number See English 

663. "Dicentes, Magna et mirabilia opera Tua, Domine Deus Omnipotens," significat quod omnia Mundi, Caeli et Ecclesiae, creata et facta sint a Domino ex Divino Amore per Divinam Sapientiam Ipsius. - Per "opera Domini" significantur omnia quae ab Ipso creata et facta sunt, quae in genere sunt omnia Mundi, omnia Caeli, et omnia Ecclesiae, quae in specie nequicquam possunt enumerari: dicuntur "magna et mirabilia, quia magnum" dicitur de amore, et "mirabile" de sapientia (ut supra n. 656); et quoque Dominus in Verbo dicitur "Dominus" ex Divino Bono Divini Amoris, ac "Deus" ex Divino Vero Divinae Sapientiae. Quod Dominus dicatur Omnipotens, quia est, vivit, et potest omnia, ex Se Ipso, et quoque regit omnia ex Se Ipso, videatur supra (n. 31): inde est, quod per "magna et mirabilia opera Sua, Domine Deus Omnipotens," in universali sensu significetur quod omnia Mundi, Caeli et Ecclesiae, creata et facta sint a Domino ex Divino Amore per Divinam Sapientiam Ipsius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church