645. "Clamans magna voce Sedenti super nube, Mitte falcem Tuam et mete quia venit Tibi hora metendi, quia aruit messis terrae," significat supplicationem Angelorum Caeli ad Dominum, ut finem imponat, et judicium faciat, quia nunc ultimus status Ecclesiae est.--Per "clamare voce magna Sedenti super nube" significatur supplicatio Angelorum Caeli ad Dominum, ex causa quia non aliquod correspondens in terris est; Ecclesia enim in terris est pro Caelo angelico, sicut fundamentum super quo subsistit domus, aut sicut pedes super quibus homo stat, et per quos ambulat; quare cum Ecclesia in terris est destructa, lamentantur angeli, et supplicant ad Dominum; supplicant ut finem faciat cum Ecclesia, et Novam exsuscitet: inde est, quod per "clamavit Angelus magna voce Sedenti super nube," significetur Angelorum Caeli supplicatio ad Dominum; quod per "Sedentem super nube" significetur Dominus quoad Verbum, videatur mox supra (n. 642{1}). Quod per "mittere falcem et metere" significetur finem imponere et judicium facere, etiam supra (n. 642, 643); per "quia venit hora metendi" significatur quod finis Ecclesiae sit; per "quia aruit messis" significatur quod ultimus status Ecclesiae sit; per "messem" significatur status Ecclesiae quoad Divinum Verum; causa est quia ex messe est frumentum ex quo panis, et per "frumentum" et "panem" significatur bonum Ecclesiae, et hoc comparatur per vera. Quod haec significentur per illa, clarius videri potest ex locis e Verbo ubi "messis," "metere," et "falx" dicuntur, ut in sequentibus:
"Sedebo ad judicandum omnes Gentes; emitte Falcem, quia maturuit Messis, quia magna est malitia eorum" (Joel iv. 12, 13 (B. A. iii. 12, 13));
"Exscindite seminantem et prehendentem Falcem in tempore Messis (Jerem. I. 16):
"Filia Babelis sicut area ad triturandum: adhuc parum cum veniet tempus Messis" (Jerem. li. 33{2});
"Fiet cum colligitur Messis seges stans, et brachium ejus aristas Metet; mane semen tuum efflorescit, acervus Messis in die possessionis, et dolor desperatus" (Esaj. xvii. 5, 11{3});
"Pudefacti sunt agricolae, eo quod perierit Messis agri" (Joel i. II);
Jesus dixit ad discipulos, quod adhuc quadrimeste sit, donec Messis veniat; "tollite oculos vestros, et spectate agros, quod albi sint ad Messem jam jam; Ego misi vos ad Metendum" (Joh. iv. 35-38{4});
"Jesus dixit discipulis, Messis multa est, operarii autem pauci; rogate Dominum Messis, ut mittat operarios in Messem Suam" (Matth. ix. 37, 38; Luc. x. 2). In his locis, et quoque Esaj. xvi. 9; Jerem. v. 17; cap. viii. 20, per "messem" significatur Ecclesia quoad Divinum Verum. Sed omnia quae continentur in his versibus in hoc capite, et quoque in binis capitibus quae sequuntur, a Domino praedicta sunt in Parabola de Seminante et de collectione Messis; quae quia docet et illustrat quid significant, adducetur:
Jesus dixit, "Simile est Regnum Caelorum homini seminanti bonum Semen in agro suo, sed venit inimicus et seminavit Zizania; cum germinavit herba, apparuerunt etiam Zizania. Servi dixerunt, Visne colligamus ea; ille vero dixit, Ne forte colligentes Zizania, eradicetis simul Triticum, sinite una crescere usque ad Messem; et tempore Messis dicam Messoribus, Colligite prius Zizania, et colligate ea in fasciculos ad comburendum, Triticum vero congregate in horreum Meum. Et accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes, Expone nobis parabolam. Jesus dixit, Qui seminat bonum Semen est Filius Hominis" (seu Dominus), "ager est mundus" (Ecclesia), "semen sunt filii regni" (vera Ecclesiae), "zizania sunt filii illius mali" (falsa ab Inferno), "inimicus qui seminat illa est Diabolus, Messis est Consummatio saeculi" (finis Ecclesiae), "Messores sunt Angeli" (Divina Vera): "quemadmodum ergo colliguntur Zizania, et igne comburuntur, sic erit in Consummatione saeculi" (in fine Ecclesiae) (Matth. xiii. 24-30, 36-43). @1 642 pro "643"$ @2 33 pro "13"$ @3 5, 11 pro "5, 6, 11"$ @4 35-38 pro "35 ad 39"$