Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 621

Previous Number Next Number See English 

621. "Hi sunt qui sequuntur Agnum quocunque vadit," significat quod conjuncti sint Domino per amorem et fidem in Ipsum, quia vixerunt secundum praecepta Ipsius. - Quod haec significentur, patet ab his Domini verbis "Qui facit praecepta Mea ille amat Me, et amabo illum, et ad illum veniam, et apud illum mansionem faciam" (Joh. xiv. 20-23);

et alibi:

Pastor ovium, "quando proprias oves eduxerit, coram illis incedit, et oves Ipsum sequuntur, quia sciunt vocem Ipsius: oves Meae vocem Meam audiunt, et Ego cognosco eas, et sequuntur Me" (Joh. x. 4. 5, 27);


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church